Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROPHETAE

PROPHETAE, seu προφῆται, Harioli, in Gloss. S. Benedicti cap. περὶ ναῶν, seu de AEdibus. Gloss. Lat. Gr.: Antistites, ἱερεις Ζάϰουροι, προφῆται, ἐπίσϰοποι. Inter Ministros templorum, seu rerum sacrarum, recensentur etiam a Julio Firmico lib. 3. cap. 7: Erunt ipsi Prophetae, Neocori, aut Praepositi templis ac religionibus. Eadem notione occurrit haec vox cap. 11. et 14. lib. 4. cap. 7. lib. 7. cap. 27. lib. 8. cap. 13. 21. 24. et in veterib. Inscript. 86. 1. 313. 2. 326. 1. 458. 1. Hos sic innuit Manilius lib. 5: .... Et qui possunt ventura videre. Idem Firmic. lib. 3. cap. 12: Qui deorum monita futura praenoscunt. Οἱ τῶν ἀδύτων ἱεροφάνται ϰαὶ προφῆται, in Clementinis Homil. 1. cap. 5. Vide Recognitionem Clementis lib. 1. c. 5. Macrobium lib. 7. Saturnal. cap. 13. Festum et Gauminum ad lib. de Vita et morte Mosis lib. 1. cap. 8.

At apud Anton. Musam lib. de Herba Vettonica statim initio, et Apuleium lib. de Herbarum virtutibus, cap. 1. 2. 4. et alibi passim, Prophetas appellari, qui vaticiniis religionem et medicinam miscebant, in quo tota magicae artis summa olim consistebat, monet Gabriel Humelbergius. Quo spectant ista Fulgentii lib. 3. Mytholog. scribentis, in omnibus Actibus esse primas artes, esse secundas, ac in medicinis primam Gnosticen, secundam vero Manticen. Vide Glossar. mediae Graecitatis col. 1260.