Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROXIMUS

PROXIMUS, Proximi scriniorum, qui Magistro scriniorum proximi erant, quorum dignitas Proximatus dicitur, eaque amplissima erat, adeo ut Comitum dignitate ornarentur, ut est in titul. 26. lib. 6. Cod. Th. leg. 6. de Proximis, Comitibus, etc. ubi multa Jacobus Gothofredus. Concilium Calchedon. act. 1: Παρόντος Μάμα τοῦ περιϐλέπτου Κόμητος ϰαὶ Προξίμου τοῦ θείου σϰρινίου τῶν λιϐέλλων, ϰαὶ τῶν θείων ϰογνιτιόνων. Infra mentio fit Carterii eadem dignitate insigniti. Vide Glossar. med. Graecit. col. 1246.

Proximi, Qui circa Principem versabantur, in leg. 74. tit. 1. lib. 12. de Decur. Cod. Theod. Ammianus lib. 16: Proximorum fauces aperuit primus omnium Constantinus.

Proximus Admissionum, apud Ammianum lib. 22. Exstat Epistola 58. Theophylacti Bulgar. inscripta, τῷ Προἐδρῳ ϰαί Προξίμῳ τῷ Παντέχνῃ. Vide Meursium in Πρόξιμος.

Proximus, Affinis. Lex Burgund. tit. 36: Pretium ei, qui est Proximus mulieri, quam adulteravit.... cogatur exsolvere. Addit. 3. ad Capitul. cap. 104: Proximorum copula vel stupra, quasi quaedam turpissima pestis, cavenda est. Proesmes et Proismes, eadem notione nostri usurpant. Testament. Johan. Lessillé ann. 1382. apud Menag. Hist. Sabol. pag. 388: Voulant pourvoir à moy et à mes Proesmes, etc. Litterae Philippi VI. Reg. Franc. ann. 1339. tom. 2. Ordinat. pag. 134: Nul ne demouroit au jugement de son Proisme en tiers ou plus prés. Prisme, apud Bellomaner. in Prolog. Presme, in Consuet. Andegav. art. 348. Liber MS. cui titulus, le Miroir: Tu dois amer ton Proisme ainsi ke ti meismes. Ex Lat. Diliges Proximum tuum, etc. Adde plerasque Consuetud. municipales. Prochaineté, proximitas, in Charta ann. 1303. ex Cod. Colbert. 2591: Si il avenoit que aucuns quicunques ce fust, voussist retraire pour reson de Prochaineté de lignage..... les dites trente livres de rente, etc.

Proximus Amicus, Leguleis Anglis dicitur is, qui gardiam seu custodiam habet in socagio: nam cum quis saisitus de terris in socagio decedit, relicto filio impubere et minore annorum 14. Proximus amicus, seu sanguine proximus, ad quem minoris haereditas pervenire non potest, ejusdem minoris custodiam habet, et illius terrae, donec annum 14. aetatis attigerit; tunc ille totam terram et reditus ei restituit, deductis rationabilibus impensis. Rastallus.