Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRUDENS

PRUDENS, nostri Preu, Bellicosus, armis et bellica virtute valens, apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. ex Hist. Palaestin. lib. 2. cap. 8: Nullus, ut puto, tot Prudentissimos milites nec ante vidit, nec videre ultra poterit. Ibid. lib. 4. cap. 33: Tamdiu vero illi Prudentissimi viri, qui remanserant in muro, sufferebant eorum persecutionem, quamdiu alii qui subter castrum erant, foderent murum urbis. Hinc

Prudenter, pro Fortiter, viriliter, ibid. lib. 1. cap. 4: Tandem invenerunt Turcopolos et Pinzinacos dimicantes cum nostris, quos repente fortiter invaserunt, et Prudenter eos superaverunt.

Prudens, Probus. Chart. ann. 660. in Alsat. Diplom. num. 1: Hildericus rex Francorum.... per consilium.... omnium Francorum Prudentium palatium nostrum inhabitantium, etc. Suspecta fides hujus chartae.