Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): error

error

Irrtum: ignorantia autem secundum dispositionem (→ ignorantia sub a) est, quando aliquis habet quidem aliquam dispositionem in cognoscendo, sed corruptam, dum scilicet existimat aliquid circa rem, sed falso, dum vel existimat esse, quod non est, vel non esse, quod est, et haec ignorantia idem est, quod error, 1 anal. 27 a; error autem est approbare falsa pro veris, unde addit actum quendam super ignorantiam, potest enim esse ignorantia sine hoc, quod aliquis de ignotis sententiam ferat, et tunc ignorans est et non errans, sed quando iam falsam sententiam fert de his, quae nescit, tunc proprie dicitur errare, mal. 3. 7 c.

Zu impuritas erroris → impuritas sub a.

Arten des error sind: error involuntarius & e. voluntarius (th. I. II. 19. 6 c) = der unfreiwillige und der freiwillige oder der in seiner Ursache d. i. in der verschuldeten ignorantia mitgewollte Irrtum.

Parvus error in principio magnus est in fine (ente pr. a), die Übersetzung des aristotelischen Ausspruchs: τὸ ἐν ἀρχῇ μικρὸν ἐν τῇ τελευτῇ γίνεται παμμέγεθες (De caelo I. 5, 271. b. 12-13) = ein kleiner Irrtum, im Anfang begangen, wird am Ende sehr groß (et huius causa est, quia principium, etsi sit modicum magnitudine, est tamen magnum virtute, sicut ex modico semine producitur magna arbor; et inde est, quod illud, quod est modicum in principio, in fine multiplicatur, quia pertingit ad totum id, ad quod se extendit virtus principii, sive hoc sit verum sive falsum, 1 cael. 9 c); vgl. principium.