Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUBLICO

PUBLICO, (PUBLICARE) nude pro Allegare, in jure sistere, apud judicem inducere, in Cod. Theod. leg. 11. tit. 30. lib. 11. de appellat.: Sciant sibi ex auctoritate legis istius non licere refutatoriis tale aliquid ingerere, quod aput judicem non ausi fuerint Publicare. Adde leg. 9. tit. 10. lib. 10. de petit. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Rugen, col. 1563.

Publicare, Actis inserere, leg. nulli. 28. ยง cum autem. C. de Episc. etc. apud Pancirol. lib. 1. var. lect. cap. 77. Vide Publicus.