Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUBLICO

PUBLICO,² (PUBLICARE) In publicum seu fiscum redigere, confiscare. Charta Henr. imper. ann. 1311. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 3. pag. 212: Omnia bona quae ipsa civitas et commune Florentiae habent seu possident, intra et deforis ubicumque, camerae nostrae et Romani imperii confirmamus et perpetuo Publicamus. Vide Impublicare in Publicum. Brisson. et Gothofred. in hac voce.

Alia notione Publier, nimirum pro Répandre, rendre commun, Effundere, rem aliquem in publicum usum ponere. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 259. v°: Il doivent punir ceulz qui.... ont acheté lesdites (fausses) monnoies, et raporté au royaume et en ont Publié le royaume. Vide mox Publicatio 3.