Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUBLICO

PUBLICO,³ (PUBLICARE) Publice manifestare, infamiae causa, nomina officialium, qui sibi aliquid de bonis comunis usurparent, qua de re ex officio repellebantur. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 615: Et si contrafecerint, vel alter eorum, puniatur pro qualibet vice, scilicet capitaneus in centum libris bononinorum, et notarius in quinquaginta lib. bon., et quilibet nuntius comunis, qui cum eis steterit, in decem libris bon. integre in denariis comuni bon. persolvendis. Et insuper ab offitio repellantur et Publicentur ab omnibus aliis officiis comunis bonon. perpetuo. Fr.