Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUER

PUER, Homo famulus cujuslibet aetatis, subditus: quomodo apud Athenienses παῖδας servos et famulos appellatos docent Ammonius in παιδίϰη et Moschopulus lib. περὶ σχεδῶν pag. 135. S. Ambrosius de Abraham lib. 1. cap. 9: Pueros dicimus, quando servulos significamus, non aetatem exprimentes, sed conditionem. Vita S. Domini Loricati saec. 6. Bened. part. 2. pag. 150: Puer quidam despicabilis, qui ad exsequendum quodcumque negotium in administratione remansit, etc. Ita utuntur interpres Biblior. Gen. 24. etc. S. Augustinus lib. 16. de Civitat. Dei cap. 2. Lex Burgund. tit. 49. § 4. tit. 76. § 1. 4. Lex Ripuar. tit. 53. § 2. Lex Salica tit. 14. § 6. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 2. 24. 37. lib. 5. cap. 3. lib. 6. cap. 2. lib. 1. Mirac. cap. 78. lib. 2. cap. 16. de Glor. Conf. cap. 66. de Mirac. S. Martini cap. 29. Paulus Warnefrid. lib. 3. de Gestis Longobard. cap. 8. 12. Leges Luitprandi Regis Longob. tit. 108. § 1. 138. (6,85.) Aimoinus lib. 1. Hist. Franc. cap. 10. 12. lib. 2. cap. 6. 11. 15. lib. 3. cap. 40. Brompton. ann. 1009. et alii passim. Vide, Puerile decus.

Puer Ministerialis expressius dicitur in Fragm. Epist. Pelagii I. PP. apud Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 466: Nec enim ejusdem aestimationis est artifex et ministerialis Puer contra rusticum vel colonum.

Pueri, dicti filii Principum. Vide in voce Infantes.

Puer, Miles. Gregor. Turon. lib. 2. Histor. c. 11: Procedant duo de nostris in campum, et ipsi inter se confligant. Tunc ille cujus Puer vicerit, regionem sine certamine obtinebit. Infra: Confligentibus vero Pueris, pars Vandalorum victa succubuit, interfectoque Puero, placitum egrediendi Transimundus spopondit. Vett. aulaea Bajoc.: Hic Odo Episcopus baculum tenens confortat Pueros; id est, decertantes excitat.

Puer, pro Mancipio occurrit non semel in Diurno Roman. c. 6. tit. 14. 16. 17. 18. c. 7. tit. 16.

Puer, Filius, quomodo Gallis Enfans dicuntur. Gregorius Turon. lib. 6. Histor. cap. 35: Nuntiatur Reginae Puerum, qui mortuus fuerat, maleficiis et incantationibus fuisse subductum. Wichbild Magdeburg. art. 91: Occidatur si unus, quum tres vel plures haberet Pueros, etc. German. Kinder. Occurrit ibi pluries. Charta ann. 1080: Pantaleon de Britolio... cum uxore sua Aadela, et tribus Pueris suis, videlicet Petro, etc. Charta Joannis primogeniti Philippi VI. Reg. Fr. ann. 1346. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 450: Nos erimus verus et legalis amicus nostri carissimi et boni dilecti fratris, domini Caroli de Bohemia, Dei gratia Regis Romanorum, et Puerorum suorum praesentium et futurorum.

Puer, pro Puella. Mirac. S. Cunerae tom. 2. Jun. pag. 566. col. 2: Puer quidam in Trajecto, filia oppidani cujusdam, contracta, etc. Sed et Latini ea voce utuntur, ni fallor, eodem significatu.

Pueri, Dicti Clerici minores. Charta Girberti Episc. Paris. ann. 1122. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 59: Signum Girberti episcopi, Berneri decani, Adae praecentoris,.... Petri subdiaconi, Alberti, subdiaconi, Anselli Pueri, Andreae Pueri, Manassae Pueri. Occurrit rursum in Charta ann. 1133. ibid. col. 2. Huc etiam spectat Capitul. Aquisgr. c. 70: Et ut scholae legentium Puerorum fiant. Psalmos, notas, cantus, compotum, grammaticam per singula monasteria vel episcopia discant.... Et Pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere.

Ita quoque aliquando appellati diaconi et subdiaconi, quia seniores soli presbyteri nuncuparentur. Charta ann. 874. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 832: Primum quidem offero ipsi ecclesiae ad deserviendum et laudem Domino reddendum Pueros hos, qui subter leguntur. Haec sunt nomina eorum: Joannes diaconus.... et alius Johannes subdiaconus,.... Liutprandus subdiaconus,.... Emepertus clericus, etc.

Pueri Boni, Scholares pauperes. Charta ann. 1377. apud Miraeum tom. 1. pag. 783: Post varias considerationes habui speciatem devotionem ad opus pium, et ut spero fructuosum faciendum, videlicet unam domum pauperum puerorum scolarium, qui in aliis locis Boni Pueri, et vulgariter Bons Enfans nuncupantur.

Pueri Doctrinae, Eadem notione, qui in Collegio, quod Domum doctrinae vocant, instituuntur. Vide Limborch. Hist. Inquisit. lib. 4. c. 41.

Pueri Monasterii, Symphoniaci. Vide supra in Infantes.

Pueri Altaris, Pueri symphoniaci, Gall. Enfans de choeur. Obituar. eccl. Camerac. MS. fol. 1. v°: Acceptavimus institutionem cujusdam commemorationis B. Virginis Mariae fiendae singulis diebus Sabbati.... per magistrum, cum sex Pueris altaris suo regimini commissis. Vide in Infantes.

Pueri in Albis, Eadem notione. Vide supra in Alba 3.

Pueri Claustrales, Qui a teneris annis monasterio offerebantur et in claustro educabantur, iidem qui Oblati, Nutriti. Vita S. Berth. tom. 6. Jul. pag. 483. col. 1: Quod residuum fuit, ad pueros claustrales afferens interrogat, si quod psalterium ad praesens haberent decantare ? Ordinar. MS. S. Petri Aureae-val.: Pueri claustrales et bachalarii descendant in fine scallae dormitorii, etc.