Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUGNUS

PUGNUS, Cum Pugno habere, si mendum non est, forte idem sonat quod duello aliquid obtinere. Charta Henrici Comit. ann. 1312. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 266: Nos Henricus.... vendidimus honorabili....... preposito et conventui Ecclesiae Riechenbergensis...... unum mansum nostrae proprietatis..... quem olim Conradus cum Pugno habuit. Forte nomen viri Conradus cum pugno.