Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PULVIS

PULVIS, nempe tormentarius. Thomas Walsinghamus pag. 323: Captus est insuper ibi Magister Gunnarius..... et cum iis diversae machinae ad jaciendum lapides et muros conterendum, et gunnae plures, cum magna quantitate Pulveris, cujus pretium praevaluit omnibus manubiis supradictis. Adde Knyghtonem pag. 2679. Vide Bombarda.

Pulvis Pyrius, Eadem notione, a Gr. πῦρ, ignis. Catalog. Episcop. Havelberg. apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 339: Quorum majus (tormentum bellicum).... 24. libras Pulveris pyrii.... ad explodendos globos requirebat.

Pulvis Bombardae, idem qui Tormentarius. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellic. cap. 99: In quo (furno) mittantur tres aut quatuor caratelli Pulvere bombardae pleni.

Pulvis Carnium Bovinarum, in eodem Tract. cap. 1: Oportet quod dictus exercitus de Pulvere carnium bovinarum sit fulcitus, quia carnes bovis sunt de maxima substantia coctae in aqua in olla aenea.

Pulvis Longobardicus, Aureus, ut opinor. Lit. remiss. ann. 1383. in Reg. 123. Chartoph. reg. ch. 214: Pris sur une huche un escrinet,.... ouquel avoit la monnoye de six frans d'or ou environ, un sachet de Poudre Lombarde, etc. Nostris Pourre, pro Poudre, Pulvis; unde Poudriere et Pourriere, Pulvereus turbo. Mirac. MSS. B. M. V. lib. 3: Quant on fait son mantel escoure, Ne s'en va pas toute la Pourre., MS.: Lors veissies parmy ces plains, Et parmy mons et parmy vaulx Grans Pourrieres et grans encaus. Froissart. vol. 3. cap. 28: Nous chevauchasmes le bon pas, et tant que nous vismes devant nous les Poudrieres de nos ennemis.

Cum Pulvere et hamis lupellos comprehendere, in Capitulari de Villis cap. 69.

Pulveris Excussio, Contemptus argumentum fuit, ex iis, quae habentur Matth. 10. et Marci 6. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 4: Excutiens in eam (domum) Pulverem calciamenti sui, ait, Maledicta sit domus haec, etc. Guill. Abbas S. Theodor. in Vita S. Bernardi lib. 2. cap. 8: Hic (Eugenius III. PP.) seditione orta in populo, Pulverem pedum in litigantes excussit, et relictis eis in Franciam venit. Vide Notas nostras ad Cinnamum pag. 481.

Pulvis Mortalis. Agobardus lib. de Grandine cap. 16: Ante hos paucos annos disseminata est quaedam stultitia, cum esset mortalitas boum, ut dicerent Grimaldum Ducem Beneventanorum transmisisse homines cum Pulveribus, quos spargerent per campos et montes, prata et fontes, eo quod esset inimicus Christianissimo Imperatori Carolo, et de ipso sparso Pulvere mori boves, propter quam causam multos comprehensos audivimus et vidimus, et aliquos occisos, plerosque autem affixos tabulis in flumen projectos atque necatos. Paschasius Ratpertus in Vita Walae Abbat. Corbeiensis lib. 2. cap. 1: Obstupesco valde.... quod nemo nostrum, qui ad plenum veritatem de illo audeat posteris narrare, licet audeat detegere peccata populi longe diu accumulata, clades, pestilentias, fames, inaequalitates aerum, terroresque etiam visionum. Quibus profecto malis praecessit prior Pulverum fallax adinventio, sub qua tanta fuit vexatio et prodigium mendacii, ut prudentibus daretur intelligi, quod universus orbis ad tentandum esset expositus in manibus inimici. Capitulare 1. ann. 810. cap. 3. et Appendix 2. Ludovici Pii ad Lib. 4. Capitular. Caroli M. cap. 27: De homicidiis factis anno praesenti inter vulgares homines, quae propter Pulverem mortalem acta sunt. Vide Baluzii Notas ad Capitul. col. 1199.