Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APOSTATO

APOSTATO, (APOSTATARE) A vera religione deficere; Praevaricare, S. Ambrosio in Epistola ad Theodosium Imp.: Si Julianus non est ultus Ecclesiam, quia Praevaricaverat. Ibidem: Si aut Praevaricari cogatur, aut subire martyrium. Salvianus lib. 6. de Gubern.: In spectaculis quaedam Apostatatio fidei est, et a symbolis ipsius et coelestibus sacramentis lethalis praevaricatio. Victor Utic. lib. 3. de Persecut. Vandal.: Hic dudum fuerat apud nos in Ecclesia Fausti baptizatus,.... post vero dum Apostataret, tantae exstitit feritatis adversus Ecclesiam Dei, etc. Vide Concil. Arelat. I. can. 23. Arelat. II. can. 25. Joannem Diac. lib. 4. de Vita Gregor. M. cap. 86. Paulum Emerit. Diacon. de Gestis Episcop. Emeritensium in S. Masona cap. 4. Specul. Saxon. lib. 2. art. 13. § 6. etc. μαγαρίζειν apud Theophanem, Apostatare vertit Anastasius Biblioth.

Apostatare, active sumitur pro Abducere, a vera Religione ad falsam trahere. Vitae Patrum Emeritensium tom. 1. Collect. Conc. Hisp. pag. 648: Comperto hinc crudelissimus tyrannus, quod nec minis nec muneribus viri Dei animum a recta fide ad sui perfidiam Apostatare posset.

Apostatare praeterea dicuntur Monachi, cum, voto obstricti, cucullam exuunt, et ad vitam saecularem redeunt. Auctor Breviloqui ait, apostasiam in tribus consistere, primo quidem in demissione fidei Christianae, secundo in demissione habitus religionis, tertio in demissione tonsurae Clericalis. S. Cypriani Epist. 54: Qui vel Apostataverunt, et ad saeculum, cui renuntiaverunt, reversi gentiliter vivunt. Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 139 141.: Quicunque post sanctae religionis professionem Apostatant, et ad saeculum redeunt. Concilium Triburiense ann. 895. cap. 27: Si postmodum relicto Clericatus habitu, a castris dominicis, quibus adscriptus est, profugus et Apostata elabitur, et ad saeculum egreditur, etc. Concilium Remense ann. 1049. cap. 8: Ne quis Monachus vel Clericus a suo gradu Apostataret. Vide Caesarium Eysterbach. lib. 2. de Mirac. cap. 2. lib. 12. cap. 29.: A pristina virtute Apostatare, apud Fulbertum Carnot. Epist. 58.

Apostasia, Eadem origine et notione apud Joannem Portarum Monachum Epist. 5. pag. 431.

Apostaticus, Proselytus, scilicet qui procul salit de una secta in aliam, in Breviloquo. At Joanni de Janua, Apostaticus est perversus. Italis, Apostatico idem qui Apostata. Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 226. de Wiberto antipapa: Invasit Sedem Apostolicam, a damnatis et excommunicatis suique similibus in Apostaticum, non Apostolicum electus. Ita Tertullian. adversus Marcum 4, 5: Facilius Apostaticum invenias quam Apostolicum. Vide Forcellin.