Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUNCTUM

PUNCTUM,² in psalmodia, Syllaba. Statuta antiqua Ordinis Cartusiens. 1. part. cap. 39. § 1: Si ea, quae cantando delectationem afferunt, amputentur, ut est fractio et inundatio vocis, et geminatio Puncti, et similia, quae potius ad curiositatem attinent, quam ad simplicem cantum. Ubi Neumae innuuntur. Et § 4: Punctum nullus teneat, sed cito dimittat. Post Punctum bonam pausam faciat. Adde § 5. Cap. 50: In monosyllabis vel barbaris dictionibus debet in fine geminari Punctum, cum fit interrogatio, tam in Epistola, quam in Evangelio.

Punctus, Eadem notione, in Institut. Patrum de Modo psallendi apud Thomas. in Append. ad Respons. S. Greg. pag. 443: Semper in psalmodia Punctus et pausa teneantur. Hinc

Punctatim Canere. Charta Caroli II. Regis Siciliae ann. 1304. apud Ughellum tom. 7. pag. 897: Volumus, quod in ipsa deinceps Ecclesia secundum ordinem Parisiorum Ecclesiae per libros, quos eidem Ecclesiae dedimus, divinum officium celebretur. Punctatim videlicet atque tractim. Ubi tractim et punctatim, est uno tenore et absque ulla modulatione cantare, singulis tamen punctis, in verbis, quodammodo tono elevatiori notatis, ita ut qui ita cantat, iis immoretur.

Haud scio an melius de gravi et distincta modulatione intelligatur, ut et in Statutis antiquis Canonic. Regular. apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 86: Punctatim psallendo Deo, cantentque morose. Hinc emendanda Statuta Valent. Eccl. inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 511: Semper unus levet psalmos, et Punctatis, sine syncopa legant psalmos ac lectiones. Ubi leg. Punctatim.

Id est, Puncta seu notas multiplicando et variando, nostris Pontoier. Mirac. Mss. B. M. V. lib. 2: Tex chante bas et rudement, Que Dex escoute doucement, Plus que celui qui se contoie, Qui haut organe et haut Pontoie. Male ergo cum Tractim confunditur, aut de gravi et distincta modulatione intelligitur. Vide Cantus contrapunctus.