Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUNCTUM

PUNCTUM,⁵ Salarium, honorarium, quod iis tribuitur qui officiis ecclesiasticis intersunt; sic dictum quod praesentes puncto notabantur. Statuta Eccl. Valent. inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 135: Quicumque clericus beneficiatus, vel substitutus non adfuerit Missae majori, perdat Punctum omnium actuum et funeralium a meridie usque ad mediam noctem illius diei. Et quicumque non adfuerit Vesperis, similiter amittat Punctum omnium actuum et funeralium a media nocte usque ad meridiem diei sequentis. Et deputabitur in clero presbyter unus qui assistentes Missae et Vesperis supradictis Puncto designet. Puncta nuncupantur etiam salaria concessa a Principe primatibus advocatorum. De his vide Cujac. lib. 13. Observat. cap. 2.