Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUNCTUM

PUNCTUM,⁶ Globulus, Gall. Bouton. Statuta Milonis Episc. Aurel. ann. 1314. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1286: Statuimus quod quilibet sacerdos de cetero supertunicale clausum habeat, scilicet sine Punctis. Statuta Monast. S. Germ. Paris. inter Probat. ejusdem Hist. pag. 173: Vestes etiam inordinatas apertas cum Punctis penitus inhibemus. Statuta Monast. S. Claudii ann. 1448. pag. 38: Item, quod iidem Religiosi sine floccis aut regularibus cucullis cum Puncto competenter clausis per monasterium... non incedant. Occurrit rursum pag. 113.

Vel potius Fibula, acus. Vide supra Puncta 6.