Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUNCTUM

PUNCTUM,⁷ Terminus, limes, quia certis punctis seu notis distinguitur, Point etiam nostratibus. Charta ann. 1220. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. fol. 393. r°. col. 1: Ego Rogerus dominus Roseti in Tereschia... Quae omnia de allodio meo erant, et intra terminos et Puncta comitatus Campaniae constituta sunt. Alia Henr. comit. de Ronay ann. 1268. ibid. fol. 220. r°. col. 2: Por ce que je voi et entant que moult de mals porroient avenir, se je me marioie fors des Poins dou royaume de France, etc.