Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUNCTUM

PUNCTUM,⁸ Vox generalis, qua res quaevis, quodlibet negotium significatur. Charta ann. 1201. ex Tabul. S. Gauger. Camerac.: Cum etiam in principio messium super Punctum Augusti fuerint banni facti, etc.

In Puncto Esse, Phrasis Gallica, Etre sur le point, In procinctu. Charta ann. 1377. ex Bibl. reg.: Diximus quod eramus in Puncto rumpendi, etc.

Praesto esse, Ital. Essere in punto. Charta Theob. comit. Campan. ann. 1228. in Chartul. Camp. ex Cam. Comput. Paris: Cum karissima domina mater mea esset in eo Puncto revocandi ipsum Galcherum, etc. Quant poins est de pestrir, in Ch. ann. 1263. ex Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus fol. 112. v°.

De Puncto in Punctum, Phrasis etiam Gallica, De point en point, Accurate, diligenter, summa cura, in Litteris Philippi VI. Reg. Franc. ann. 1339. tom. 2. Ordinat. pag. 133: Ipsas ordinationes et litteras regias supradictas de Puncto in Punctum observantes, etc. Charta Henrici VI. Regis Angl. ann. 1446. apud Rymer. tom. 11. pag. 111: Observari de Puncto in Punctum, etc. De Puncto ad Punctum totum scribimus praesens scriptum, in Tabul. Eccl. Lingonens.