Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PURGO

PURGO, (PURGARE) Stercus emittere, Gall. Fienter. Charta ann. 1391. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 59: Incolae dictorum locorum (de S. Paulo, etc. in Occitania) habent libertatem... depascendi et abreviandi (leg. abeuvrandi) quaecumque animalia praedicta in erbagiis et pascuis ac aquis,... dum tamen redeant infra territoria dictorum locorum Purgare. Sensu neutro occurrit etiam apud Jul. Valer. de reb. Alex. lib. 3. cap. 22: Foedatus aer in id tandem aliquando Purgavit. Se Purqare vide in Purificare 1.