Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APOSTOLICUS

APOSTOLICUS, Olim, et nascente primum Ecclesia, universim Episcopi omnes, Apostolici dicti, interdum adjuncta Episcopi, viri, aut alia voce, tanquam Apostolorum successores: seu potius, quod quisque in sua dioecesi vices Apostolicas ageret. S. Hieron. Epist. 54: Apud nos Apostolorum locum Episcopi tenent. Et Epist. 85. de Episcopis: Ubicunque fuerit Episcopus sive Romae, sive Eugubii,.. omnes Apostolorum successores sunt. Sic Fortunatus ad Gregorium Turon. Episcopum scribens, ipsum Dominum Apostolicum vocat, in Prologo ad S. Martini Vitam, et ad lib. 1. Poëm. ut et Euphronium Episcopum Turon. lib. 3. et Nicetium Trevir. eodem lib. Poëm. 10. Ita etiam apud Marculfum promiscue legimus: Ille Rex viris Apostolicis patribus nostris: Apostolico illi Episcopo. Et lib. 1. form. 6: Domino sancto Apostolicae Sedis dignitate colendo illi Episcopo. Form. 7: Vir Apostolicus ille, illius urbis Episcopus, etc. In Epist. Clodovei Regis ad Synodum Aurelian. II: Dominis sanctis et Apostolica Sede dignissimis Episcopis, Clodoveus Rex. Et Fortunatus lib. 5. in Epist. ad Syagrium Augustodunensem: Domino sancto et Apostolica Sede dignissimo Domino Syagrio Papae, Fortunatus. Epitaphium S. Trophimi Arelatensis Episcopi, apud V. Cl. Jacob. Sponium: Trophimus hic colitur Arelatis Praesul accitus,   Gallia quem primum sensit Apostolicum.

Sed haec passim obvia. Inde Episcopalis Sedes Apostolica dicta Sidonio lib. 6. Epist. 1. ad Lupum Trecensem.

Verum sicut Papae appellatio, quae Episcopis omnibus communis primo fuit, postmodum soli summo Pontifici adscripta legitur, ita et Apostolici, qua quidem Scriptores aevi medii saepe, ne dicam semper, Papam indigitant; quia, ut ait Gregorius M. lib. 5. Epist. 37: Cum multi sint Apostoli, pro ipso tamen principatu, sola Apostolorum Principis sedes in auctoritate convaluit. Rupertus Tuitiensis lib. 1. de Divin. Offic. cap. 27: Aliorum quidem Apostolorum successores Patriarchae sunt dicti: Petri autem successor pro excellentia Principis Apostolorum, Apostolicus nominatur. Idem Gregorius lib. 1. Dial. cap. 4: Quis est iste vir rusticus, qui auctoritatem sibi praedicationis arripuit, et officium Apostolici nostri Domini sibimet indoctus usurpare praesumit. Capitula Caroli C. tit. 30. § 4. 3. Nov. 862.: Adportavit mihi... Boso domni apostolici epistolas. Lothar. I. Leges Longob. 34. Tandem in Concilio Remensi anno 1049: Lectis sententiis super hac re olim promulgatis ab orthodoxis Patribus, declaratum est, quod solus Romanae Sedis Pontifex universalis Ecclesiae Primas esset, et Apostolicus. In eodem Concilio excommunicatus est etiam sancti Jacobi Archiepiscopus Gallicensis, quia contra fas sibi vendicaret culmen Apostolici nominis. Vita Aldrici Episcopi Cenomanensis n° 44: Dominus Gregorius Romanae sedis Ecclesiae venerabilis Apostolicus. Hinc Franci superioris aevi Romanos pontifices nominare consueverunt Apostoles, seu Apostoiles. Guyot in Bibl.: De notre pere l'Apostoile Voulsisse qu'il semblast l'Estoile Qui ne se muet, moult bien le voyent Les Maroniers qui s'y avoient.

Charta Phil. Pulcri ann. 1305. in Reg. 38. Chartoph. reg. ch. 125: Clement par la divine pourveance Apostole de l'eglise de Rome. Aposteilat, eadem notione, apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1013: Guillaume.... patriarche de Jerusalem et legat de l'Aposteilat, etc. Espotoile, in Lit. ann. 1301. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 149. r°. col. 2: Renunce.... à toutes graces, indulgences et respiz données ou à donner de nostre pere l'Espotoile, ou dou roy de France.

Provincialibus Apostolis. Vide Raynouardi Glossar. Roman. vol. 1. pag. 106.; ita semper in Historia belli contra Albigenses, quam nuper publici juris fecit V. D. Fauriel. Catalanis Apostolich. Castellanis Apostoligo. Lusitanis Apostoligo et Apostolico. Vide S. Rosae Elucidarium vol. 1. pag. 127.

At cur Pontifex Maximus, non Apostolus, sed Apostolicus passim dicatur, omnino ridicula et insulsa videtur Claudii Taurionensis Episcopi sententia, quam jure suggillat Dugalus, qui Ludovico Pio imperante vixit. Sic enim ille de Papa Paschali: Apostolicus autem dicitur, quasi Apostoli custos, aut Apostoli fungens officium. Parum certe feliciter, cum, ut ait Dugalus, Apostolicus simplex nomen sit, et derivativum ab Apostolus, non enim dicitur Italicus, Italiae custos, etc. Imo Apostolicus dictus summus Pontifex adjective respectu vocis Papae, ut Apostoli successor. (Simili etiam etymo Amicum, quasi animi custodem dictum scripsit Alcuinus Ep. 4.) Vide Leges Alfonsi IX. Regis Castellae parte 1. tit. 5. leg. 2. et Casaubonum Exercit. 14. in Baron. § 4. an. 32. n° 5.

Apostolicare, Apostolare, summum Pontificatum obtinere. Charta ann. 1059. apud Jo. Lucium lib. 2. Hist. Dalmat. cap. 15: Beatissimo Papa Nicolao universaliter mundo Apostolicante. Tabular. S. Severini Burdegal.: Gocelinus ego Pontificatus mei temporibus, Papa Gregorio Apostolante, dum episcoparer, lis ingens orta est, etc.

Apostolicatus, Papatus, in Vita S. Eusebii Episcopi Vercellensis, initio, et apud Ottonem Morenam in Hist. Rerum Laudensium pag. 9.

Apostolicatus, Titulus apostolatui proximus. Gaspar Barthius in Glossario ex Hist. Palaest. Fulcherii Carnotensis.

Apostolatus, Glos. Lat. Graec. ἀποστολή, Apostolatus. Ipsa Episcorum dignitas, ac titulus honorarius. Epistola Vitalis et Constantii ad Capreolum Episcopum Carthagin.: Ideoque provoluti genibus exoramus humiles servi tui sanctum Apostolatum vestrum, ut informetis parvitatem nostram, etc. Sidonius lib. 6. Epist. 4. ad Lupum Episc. Trecensem: Praeter officium, quod... eminenti Apostolatui tuo sine fine debetur. Et Epist. 7. ad Fontelum Vasion. Episc.: Ego quoque ad Apostolatus tui notitiam... accedo. Testamentum Bertichranni Episc. Cenoman. pag. 134. Edit. Mabillonii tom. 3. Analect.: Ideo conjuro vos Domni, et Pontifices per sanctum Apostolatum, quem divina traditione accepistis, etc. Ita passim apud Hadrianum PP. Epist. 92. Codicis Carolini, Ruricium lib. 1. Epist. 14. lib. 2. Epist. 8. 49. 50. 57. Ennod. lib. 5. Epist. 17. Avitum Epist. 10. 23. 37. 59. Fortunat. Epist. ad Euphron. Turon. Episc. lib. 3. Poemat. Epist. 44. et 45. tom. 1. Hist. Francor. pag. 874. etc.

Verum ut Apostolici appellatio penes summum Pontificem mansit, ita et Apostolatus vox pro suprema Paparum dignitate usurpari coepta. Paulus Warnefrid. de Gestis Longob. lib. 4. cap. 30: B. Gregorius migravit ad Christum,... cujus in locum ad Apostolatus officium Sabinianus est ordinatus. Hist. Meld. tom. 2. Instrum. pag. 18: Facta sunt autem haec ab Incarnatione Domini ann. MCII. Paschasio Apostolatum obtinente. S. Bernardus Epist. 88: Eugenii Apostolatus excusat me. Inde pro titulo honorario usurpata vox. Honorius Imp. in Rescripto ad Bonifacium I. PP.: Petimus uti quotidianis orationibus Apostolatus tuus studium ac votum tuum... dignetur impendere. Joannes Sarisber. Ep. 110. ad Alexandrum PP.: Cum ergo Apostolatus vestri culmen nequeamus pro toto visitare. Epistola Nicolai PP. apud Loisellum: Sed quoniam Sanctitas tua detulit, ac suggessit Apostolatui nostro, quod, etc. Ita passim apud Scriptores. Philippus Mouskes in Hist. Francor. MS.: Adont l'Empereris Henris, Ki n'estoit fols ne esmaris, Desposa le Pape Grigoire, Ce nos raconte li Estoire, Par aquoison le mist en trape, Par çou que Grigoire cil Pape De son avoir ot acaté Le don de l'Apostolité Trois mil livres de deniers, As Cardinaux fos et laniers.

Apostolatus, Fines Jurisdictionis Episcopi Romani, Gall. Jurisdiction, District. Bulla Sergii Papae pro Monasterio S. Tiberii in Dioecesi Agathensi in Historia MS. ejusdem loci: Nullus judex publicus... in Ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore infra Apostolatum nostrum.... ingredi audeat.