Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APOSTOLICUS

APOSTOLICUS,² Ridicule nimis Scriptor Anonymus lib. 4. Belli Palaestini cap. 21. apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 4. Apostolicum vocat, qui tum apud Saracenos erat et religionis et imperii supremus arbiter: Caliphae nostro Apostolico et nostro Regi domino Soldano Militi fortissimo, salus et immensus honor. Hoc modo inducit Curbaran scribentem ad Calipham. Et infra: Curbaran cum habuisset jam maximum exercitum Turcorum ex longo collectum tempore, et licentiam Christianos occidendi accepisset a Calypha eorum Apostolico, illico incoavit iter.

Non unius Anonymi est isthaec appellatio, ut ex Cangii observat. ad Joinvil. pag. 97. colligitur; neque enim ridiculosius Apostolicus, quam Papa vocatur, ut a Raymondo d'Agiles et Jac. de Vitr. lib. 3. pag. 1125.

Apostolicus Ordo, Monasticus. Visio Wetini Monachi Augiensis inter Acta SS. Benedict. saec. 4. part. 1. pag. 270. ubi de Monasteriis: In hoc namque maxime ipsa vita Apostolici Ordinis confunditur, quod virtutes vitiis suffocantur. Infra Vitam Apostolicam appellat vitam monasticam.