Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APOSTOLUS

APOSTOLUS, Liber Epistolarum S. Pauli, qui in Ecclesia ad Missam legi solet. Liber Sacrament. Gregorii M.: Deinde sequitur Apostolus, id est, lectio ex Apostolo. Hincmarus Rem. tom. 2. opusc. 7. pag. 149: Usque ad Evangelium in Missa stare solent et recedunt, statim post Apostolum, id est, post Epistolam, hanc admonitionem nostram.... legite. Isidorus Hispal. apud Ivon. Carnot. Decret. part. 6. cap. I: Apostolum et Evangelium legat: quo loco Gratianus Epistolam, pro Apostolum, habet. Vide Concilium Toletan. I. cap. 2. et Toletanum IV. cap. 12. Regulam Magistri cap. 46. etc.

Ita in Ecclesia Graeca vocem, Ἀπόστολος, pro libro Epistolarum S. Pauli usurpatam legimus. Cyrillus Scythopolitanus in Vita S. Sabae: Ἅμα δὲ ϰαὶ ἀϰατέπειγεν αὐτὸν τότε ψαλτήριον διδάξαι με, ϰαὶ τὸν Απόστολον. Codinus de Offic. cap. 6: Ἀναγινώσϰει... τὴν προφητείαν ϰαὶ τὸν Απόστολον ὁ Πρωταποστολάριος. Erat praeterea apud Graecos Liber alius quem πραξαπόστολον nuncupant, quod praeter Epistolas Pauli, et alias Canonicas, Actus etiam Apostolorum contineret. De hoc agunt Typicum Sabae, et Triodium. Vide, Apostolicum. In Gloss. med. Graecitatis: Liber Graecorum Ecclesiasticus Actus Apostolorum a S. Luca conscriptos continens, vulgo Lectionibus S. Pauli Apostoli et aliis canonicis adjunctus, unde pro ipso, quem Ἀπόστολον vocant, interdum usurpatur sed et titulo Apostoli editus Venetiis ann. 1633.... Vide Lambecium de Bibl. Caesarea lib. 5. pag. 287.

Apostolorum Sortes. Concil. Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 257: Nullus etiam super sortes quas Sanctorum seu Apostolorum vel Psalterii vocant, aut cujuscumque Scripturae inspectione divinationis scientiam profiteatur aut futura promittat, etc. Vide Sortes Sanctorum.