Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUAESTIO

QUAESTIO,² Contentio; unde Quaestionem habere cum aliquo ille dicitur, qui cum eo de re quapiam contendit. Epistola Edwardi III. Angl. Regis ad Carolum IV. Imper. ann. 1349. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 460: Cum idem Rex pro juribus imperii sui, contra dominum Philippum de Valesio, nostrum adversarium, habuerit Quaestionem, vel induxerit inde bellum. Mallem Questionem. Vide Questio 2.

Lis, litigium, nostris etiam Question, eodem significatu. Libert. villae de Peyrusse ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 705. art. 10: Nul ne sera mis en Question, ne ne sera accordée sentence criminelle, ne donnée audit lieu, sans le faire savoir ausdis conssous; lesquielx, ou l'un d'eux, seront presens esdictes Questions à accorder les sentences et les donner. Quod tamen de accusati interrogatione, imo et de cruciatu intelligi potest, ut mox in Quaestio 3. Sed litem aperte significat in Reg. Corb. 13. sign. Habacuc ad ann. 1511. fol. 88. v°: Sur quoy lesdites partyes estoient en voye de procès et Questions l'un à l'encontre de l'autre;.... finablement pour eviter lesdits procès et Questions, etc.