Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUANTITAS

QUANTITAS, Abundantia, multitudo, copia, Gall. Quantité. Jacobus de Vitriaco lib. 3. Histor. Orient. num. 7. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 274: Hortus balsama habens in Quantitate. Literae Renati Comitis Provinciae pro Piscatoribus Massil. ann. 1479: Fecerunt senchas tunnorum in magna Quantitate. Eadem locutio occurrit alibi non semel. Quantitas pecuniarum, Summa pecuniaria, in Charta ann. 1338. apud Ludewig. tom. 5. pag. 548. Alia ann. 1335. ex Museo Marchionis de Flammarens: Obligatus Petro Bermundi domicello in diversis pecuniarum Quantitatibus sive summis. Quantitas denariorum, in Chronico Nicolai Smeregi, apud Murator. tom. 8. col. 106.