Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUANTOCIUS

QUANTOCIUS, pro Quanto ocyus, Quamprimum. Vossius lib. 4. de Vitiis serm. cap. 35. miratur hodie frequentari a multis non ineruditis, et auctorem requirit. Antiquiorem non cognoscimus vetere Scripturarum Interprete, qui utitur Gen. 45. 19. et Sulpitio Severo lib. 3. Dialog. cap. 5. ubi: Discede Quantocius, ne me ob injuriam tuam coelestis ira consumat.