Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTA

QUARTA, Mensura frumentaria. Charta ann. 1248. in Bibliotheca Cluniacensi pag. 1515: In quolibet homine tenente hospitium unam Quartam avenae, etc. Adde pag. 1440.

De amplitudine hujus mensurae consulendae sunt adaequationes mensurarum superius editae in voce Modius pag. 435. col. 1. art. Corbolium, Mons Algi et Lorriacum in Gastineto; col. 3. art. Albigniacum; pag. 436. col. 1. art. Verberia, et art. Remy. Bellijocensis Quarta continet sex coponos, et XXIV. coponi faciunt bichetum. Quibusdam in provinciis Galliarum haec mensura vocatur Carte vel Quarte, Cart, Quart, Carton, Quarton. Charta compositionis inter Philippum Regem Franc. et Episcopum Tornac. ann. 1320. ex Codice Colbert. 2591: Au Noel demi chapon, un Quargnon de froument, trois deniers. Eadem recurrunt infra. Vide Carta 1. Quartale, Quartallus, Quartarola, Quartellus 2. et Quarteria 2.

Duplicem, majorem scilicet et minorem, id est, rasam et cumulam, distinguit Guido episc. Claromont. in Charta ann. 1281. ex Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 1: Qui solvet bladum, radat Quartam si voluerit, exceptis censibus avenae, qui nobis debentur in dicta villa ad Magnam Quartam nigeiral, de quibus volumus quod solvantur ad dictam Quartam.

Quarta Salis, in Testamento Guigonis Comitis Nivern. ann. 1239. tom. 1. Maceriar. Insulae Barbarae pag. 156: Item (lego) domui pauperum Montisbrusonis decem Quartas salis debitales percipiendas in foro Montisbrusonis. Vide Carta 1.