Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTA

QUARTA,¹⁰ f. Quarta pars ulnae aut teisae seu perticae, qua notione Quarta dicunt Hispani. Statuta Saluciarum Collat. 4. cap. 122: Qui vendiderit ad Quartam mancam seu ad tesiam, vel stateram sive balancias, seu ad scandalium vel aliud pondus injustum, solvat bannum florenorum octo. Italis Quarta dicitur minus pondus, quarta scilicet partis unciae.