Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTA

QUARTA,² Mensura vinaria, aut alterius potus, Parisiensibus, Quarte. Iter Camerarii Scotici cap. 10. § 5. de brasiatoribus: Non habent mensuras, videlicet Quartam, pintam, tertiam, et partes concordantes monetae Domini Regis, etc. Galbertus in Vita B. Caroli Comitis Flandr. cap. 1: Vini Quartam sex pro nummis vendi praecepit. Adde Joan. Hocsemium in Episcop. Leodiens. ann. 1296. cap. 22. M. Chronicum Belgicum anno 1333. Statuta Collegii Cornubiensis ann. 1380. apud Lobinell. tom. 1. Hist. Paris. pag. 501. etc. Bellijoci Quarta vini constat sex pintis seu 12. potis; Parisiis vero et in aliis pluribus locis duas dumtaxat pintas continet. Vide Modius pag. 458. col. 1. art. Dordanum.

Nostris Quart et Quarte. Charta ann. 1267. ex Chartul. Campan. fol. 273. col. 2: Et chacun jor, de vin à chacun et as chacune des convers et converses une Quarte de vin, si la poent boivre. Lit. remiss. ann. 1406. in Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 360: Une pinte de vin, autrement nommé Quart audit pays (de Comminge).

Quarta Olei, in Bellijocensi pago sex lampadibus, seu 24. libris constat: in Lugdunensi vero 8. lampadibus.