Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTA

QUARTA,³ Mensura, modus agri in Pictonibus, ut auctor est Beslius in Comit. Pictav. pag. 170. 210. 244. 248. Gall. Un quarteron de terre. Capitul. Caroli Magni lib. 5. cap. 151. 303. Et qui minus Quartae optimae de terra habet secundum aestimationem suae telluris opera faciat. Charta Gaufridi Comitis Andegav. ann. 1040. apud Sammarthanos in Episcop. Andegav.: Item alibi in Comitatu Andecavo in villa quae dicitur Broch, duas Quartas terrae non longe a civitate ipsa. Charta Italica ann. 1321. apud Waddingum tom. 3: Alia petia de terra arbustata, quae est mensura Quartarum novem. Infra: Quaedam quantitas terrae vacuae... et est in mensura Quartae duae et nonae tres. Ibid.: Fundus unus de terra, est in mensura modii unius et Quartarum sex. Charta Constantini Abb. Nobiliac. ann. 17. Regis Rotberti, apud Stephanotium tom. 3. Antiq. Pictav. MSS. pag. 432: Dignaremus concedere Quartas novem, quod omni modo placuit nobis fecisse. Hujusmodi quartarum frequens mentio est in Chartulario S. Cypriani Pictav. sub indeclinabili voce Quartas, ut fol. 78: Et sunt plus minus Quartas quindecim. Huc utcumque referri potest, quod habetur in Codice MS. Abb. Sangerman. fol. 59. col. 3: Concamiavimus ad Evrardum in villare Desuo jornales v., Quarta; hoc est, si bene conjecto, dimidium quadrantem quinque jornalium.