Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTA

QUARTA,⁶ Praestationis agrariae species. Vita S. Agricoli Episc. Avenionensis: Praedia liberaliter assignavit, insuper concesso Quartarum privilegio, etc. Necrologium Ecclesiae Ambian.: Prid. Kal. Aug. legavit Ecclesiae Paris. 2. arpenta vineae, sita apud Cuvilliacum,.... in censiva et dominio Capituli Paris. onerata de reditu qui vulgariter appellatur Quarta, et tallia. Infra: Onerata de reditu supradicto, qui vocatur Quarta, et tallia. Charta Gauslini Episcopi Patavini, apud Ughellum: Cum Quartis et decimis, etc. Synodus Nemausensis ann. 1284. cap. de Poenitentia: Circa decimas et primitias, tributa, Quartas, et taschas, etc. Regestum Tolosanum Camerae Computorum Parisiensium fol. 72: Expletiva vel adempriva, questae vel albergia, Quarti, vel agrarii vel aliae prisonae, obliae, vel dominationes, etc. Fol. 103: Venationes et forestagia, Quarta et quinta, et agraria, decimas et primitias, etc. Charta ann. circiter 1143. in Probat. novae Histor. Occitan. tom. 1. col. 502: Totum hoc sive in taschis, sive in Quartis, cum omni dominio.... donamus Deo omnipotenti, etc. Chronicon Farfense apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 539: Concessit... alias res sub ipso monte ad Quartam reddendam et de vino mundo medietatem et operas atque xenia, sicut alii homines hujus monasterii. Ibidem col. 542: Et pro solidis XII. concessit in Bacciano res ad quintam reddendum, et ibidem modios II. et aliam petiam ibi ad Quartam, et operam unam et xeniam. Rursum col. 544. Pro solidis XX. concessit in Serrano clausuram unam ad Quartam. Fructuum quartam partem in hisce postremis locis intelligo, quam tenens domino persolvebat. Vide Quartales vineae in Quartagium, Quarto 7. Quartus 2. et Quinta 2.

Quartae Ecclesiarum, seu quartae decimarum Ecclesiasticarum. Chronicon Mosomense ann. 1015: Per deprecationem illius Abbatis Bosonis et aliorum fidelium, ad susceptionem peregrinorum et pauperum donavit ad illum locum Quartas omnium Ecclesiarum, quae ad ipsum pertinebant locum, et decimam porcorum, etc. Tabularium S. Severi, apud Marcam lib. 4. Hist. Beneharn. cap. 7: Et insuper sui amore Quartas Ecclesiarum undecim, quarum nomina infra annotata habentur, sibi darent: quae scilicet Ecclesiae una cum villis Curtes consulares vocabantur.... satisfeci ergo Principi, et secundum quod postulaverat, ad meum placitum Quartas illas dimisi, etc. Ubi in alia Charta Aquensi apud eumdem Marcam eodem lib. cap. 9: Reddidit... Quartas decimae omnium Ecclesiarum. Charta Sanctii Regis Aragonum aerae 1109. in Historia Pinnatensi lib. 3. cap. 16: Omnes has Ecclesias cum decimis et primitiis, oblationibus et defunctionibus, et Quartis, et cum omni jure Episcopali et Archidiaconi, etc. Alia ann. 1195. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 168: Guillelmus de Monteferrario totum honorem, terras, homines et foeminas, Quartas partes, et usatica, quae in tota S. Andreae de Maurino parochia possidebat, Magalonensi Ecclesiae dedit, etc. Charta ann. 1019. Marcae Hispan. col. 1017: Dono quoque ego Petrus Episcopus parrochiam S. Petri de Navata cum omnibus suis pertinentiis, et fiscum Crispiani cum Quartis S. Stephani de Bas et medietatem justitiarum de Bascara et ecclesiam de Fontanillas cum omnibus pertinentiis suis. Epistola Alexandri III. PP.: Ad audientiam apostolatus nostri pervenit, quod cum monachos S. Savini excommunicationi decrevimus subjacere pro restitutione Quartarum ecclesiarum quae venerabili fratri nostro Bigoritano episcopo.... fuerant adjudicatae. Vide Quarto 8. et Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 204.

Quartae, Redituum Ecclesiae pars quarta, apud Gregorium M. lib. 3. Epist. 11. quae scilicet aut Episcopo, aut Clericis, aut pauperibus, aut fabricae competit. Vide Chartam Ratoldi Episcopi Veronensis apud Ughellum pag. 604.