Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTA

QUARTA,⁷ Quarta pars bonorum, quam sponsus dat sponsae pro nuptiis in Regno Neapolitano. Statuta ejusdem Regni de jure Quartae art. 1: Dos et Quarta, seu quarta pars, peti non possunt absque instrumento dotali et instrumento, quod Neapoli Quartula nuncupatur. Consule eadem Statuta et vide infra Tertia 5.

Charta ann. 1115. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hodoep. Charit. , part. 3. pag. 1134: Exceptis fredis equitum de masnada, quae fuit quondam Ugonis comitis et excepta Quarta uxoris ejusdem. Alia ann. 1131. ibid. pag. 1142: Concedo ecclesiae S. Mariae Pisanae matris ecclesiae et archiepiscopatu totam illam Quartam portionem, quae mihi obvenit per cartam donationis ex parte comitissae Ciciliae uxoris quondam Ugonis comitis, quae sibi evenit per morgincap, ex parte praefati comitis Ugonis viri sui. Vide Quartisium.