Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTA

QUARTA,⁸ nude, Idem quod mox Quarta funeralis, seu Quarta testamentorum, de qua in Testatio. Chartularium S. Johannis Angeriaci pag. 427: Petunt reverendus Pater et procuratores praedicti, quod antequam funus exeat de ecclesia S. Johannis, ad quam debet de laudabili consuetudine ipsius villae primitus deportari et ibi recipere ultimum vale, sufficienter camerario caveatur de sua Quarta per amicos mortui.

Quarta Canonica, Funeralis, Oblationum. Concilium Limanum ann. 1591. inter Hispanica pag. 661. col. 2: Religiosi, qui sunt vel fuerint in doctrinis et beneficiis, servabunt constitutiones de solutione Quartae funeralis, Quartae canonicae et Quartae oblationum, propterea quod illas debeant, prout de jure debent Episcopis, et ut illas persolvant reliqui clerici, qui funguntur iisdem ministeriis. Ubi Quarta canonica idem est quod in alio ejusdem provinciae Concilio ann. 1582. ibidem pag. 255. dicitur Canonica portio: Quarta funeralis ac Canonica portio et Quarta etiam oblationum Episcopo a jure concessa tam a Capitularibus, quam a caeteris clericis, solvatur eo ordine et modo, quem sacri Canones statuunt. Est autem haec Canonica portio, seu Quarta canonica, ni fallor, Quarta pars redituum, quos percipiebant clerici, ut Quarta funeralis, Quarta pars legatorum defuncti in pios usus, cujus dispositio erat penes Episcopos, ut dicitur in Testatio; Quarta tandem oblationum, Quarta pars eorum omnium, quae fideles sponte offerebant Ecclesiae: quae quartae partes omnes Episcopis debentur ex his Conciliis.

Quarta Sigilli et Bullae, Quarta pars emolumentorum ex sigillo et bulla provenientium. Testamentum Guillelmi D. Montispessulani ann. 1202. ex Schedis Peirescianis seu Praesidis de Mazaugues: Sacrista vero habeat Quartam sigilli et bullae, et residuae tres partes dentur in ornamentis Ecclesiae. Parvum sigillum Monspeliense passim memoratur in Instrumentis Provincialibus.