Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTA

QUARTA,⁹ pro Charta, in Charta ann. 1078. apud Joffridum in Nicia pag. 164. Occurrit rursus in Consuetud. Tolos. rubrica de Homagiis et apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 120. Haec est Quarta quam jussit scribere Froterius de Senegaz, in Charta ann. 1124. in Probat. novae Hist. Occitan. tom. 2. col. 426.

Quartula, pro Chartula, Parva charta, in Statutis Synodalibus Nicolai Episcopi Andegavensis ann. 1265. cap. 5. ann. 1270. cap. 2.