Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTO

QUARTO, (QUARTARE) Italis, In quatuor partes dividere. Glossae Lat. Graec. et Graec. Lat.: Quartemur, Τεταρτολογηθῶμεν. Quod ad Τετραλογίαν Tragicorum videtur referendum, ita ut Quartari sit Quaternis fabulis de palma contendere, sicut Tragici Poetae solebant in Attico theatro. Laertius lib. 3. in Platone: Τετράσι δράμασιν ἠγωνίζωντο, Διονυσίοις, Ἀθηναίοις, Παναθηναίοις, Χύτροις. Vide Vossium lib. 4. de Vitiis sermonis cap. 18.