Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTO

QUARTO, Quarta pars: Debetur Quarto unius caponis et unus denarius de caponagio, in Chartulario S. Martini Pontisarensis. Charta ann. 1030. ex Archivo S. Victoris Massil. armar. Forojul. num. 1: Ego Atenulfus, filius Biluldis, Quartonem, hoc est, quartam partem, quae vocatur Tavernas, reddimus S. Victori... post haec nullam partem, nullamque bailiam, neque omnino quicquam habemus in ipso dicto Quartone. Hic agitur, ni me fallo, de quarta parte villae seu praedii: Vide Quartonus 2.