Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTO

QUARTO,¹⁰ Regio, pars urbis, Gall. Quartier. Instr. ann. 1364. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 298. col. 2: Et primo siquidem incohasset et fecisset suum dictum scrutinium dictorum focorum hostiatim in Quartone, dicto de bocaria Nemausi;... deinde per et post intervalla temporis in Quartone, dicto vulgariter de Courcomayres. Pluries ibi. Vide Quarterium 2.