Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTO

QUARTO,² Quarta pars librae, Gall. Quarteron. Leges Palatinae Jacobi II. Regis Majoric. tom. 3. SS. Junii pag. LXXIX: Teneantur duo cerei in Missa, quilibet de uno Quartone. Capitulum generale MS. S. Victoris Massil.: Dum infirmi fuerint in convalescentia, postquam conceduntur eis carnes... debet inter duos monachos unum Quartonem mutonis cum media libra carnium salsarum; quod si solus fuerit, medietatem Quartonis cum quarta parte librae carnium salsarum.