Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTO

QUARTO,³ Parva mensura, et, nisi fallor, Quarta pars palmi. Reparationes factae in Senescallia Carcassonae ann. 1435. e MS. D. Lancelot: Item pro quinque stepis et quinque cabestris de coral, quilibet ex longitudine duarum cannarum: unius de taula et trium Quartonum d'espes, emptis precio VI. lib. II. sol. VI. d. tur. Item pro aliis XII. peciis vocatis agulhas de coral, qualibet longitudine XII. palmorum, et latitudine trium Quartonum pro faciendo martellum dicte Carcassone.