Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTO

QUARTO,⁷ Praestatio quartae partis fructuum ex agris, ac praesertim ex vineis provenientium, modo coacta, modo conventa, a dominis feudalibus interdum imminuta atque commutata in certam vini quantitatem, interdum etiam in certam pecuniae summam. Regestum Probus fol. 30: Albus Bovers tenet de Comite 1. sestar. terrae et participes sui, et debent inde 1. gallinam, et tenent VI. fossoratas vineae ad Quartonem, unde dominus Comes percipit medietatem, quae potest valere communibus annis 1. somatam vini, et debent talliam. Fol. 58. v°: Nicholaus Rex tenet de Comite... X. fossor. vin. ad Rouoschay ad Quartonem, qui potest valere communibus annis 1. barallum vini per annum. Ibidem fol. 59: Petrus Cornuz tenet de Comite XIV. fossor. vini sub Pissief, et debet inde IV. den. census et Quartonem, qui potest valere communibus annis 11. somm. vini. Ibid. fol. v°: Cullez tenet quandam vineam ad Quartonem, unde Comes capit tertiam partem, quae potest valere communibus annis tertiam partem 1. baralli, Rursus ibidem: Johannes Ribaudus et Bonetus Ribauz... tenent IX. fossor. vini et Comes percipit ibi Quartonem, et debent talliam, et dictus Quarto valet communibus annis 1. asinatam vini. Libertates Moirencii ann. 1164. et 1209. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 16. col. 2: Si Dominus vinum suum vendere voluerit... erit vinum illud de propriis vineis et de Quartone, non de empto, non de donato, non de commodato. Acquisitio ann. 1293. ibid. pag. 35. col. 2: Focagiis, fenatagiis, servitiis, censibus, taschiis, Quartonibus, fenagiis, bannis, justitiis, etc. Charta ann. 1342. ibid. pag. 84. col, 1: Item dedit et assignavit, ut supra Quartones castellaniae Bellimontis, qui valere dicuntur annuatim 40. flor. Accensamentum vineae Quartoneriae apud Vivum ann. 1248. ibidem pag. 96: D. Odo Alamanni et Ugo de Grangiis dederunt Juveneto de Hospitali clerico sub annuo censu unius sextarii frumenti censualis, et pro quatuor solidis de placito, et pro novem denariis censualibus, quos denarios novem censuales prius faciebat, quamdam vineam prius Quartoneriam, ut ipsam amodo teneat et habeat dictus Juvenetus sine Quartone pro dict. censu et placito. Hic locus probat, quod primum dixi, Quartonem aliquando in certam pecuniae summam, seu in certos census fuisse commutatum. Illud quoque hic observandum vineas quartonerias, ex quibus Quarto percipiebatur, allis interdum oneribus, puta censibus pecuniariis, obnoxias fuisse, pro novem denariis censualibus, quos... prius faciebat. Donatio Regis Ludovici, Comitis Provinciae Fulconi de Agoulto ann. 1349. ex Schedis Pr. de Mazaugues: Item et servitia, Quartones et cinquenia racemorum, quae dicta curia percipit, et percipere est consueta, in civitate et territorio Sistarici. Donatio ann. 1317. tom. 2. Histor. Dalph. pag. 166. col. 1: Censibus, taschiis, feudis, terragiis, Quartonibus, cinquenis, seysenis, vintenis, ripagiis, etc. Vide novam Gall. Christ. tom. 3. col. 1079. et 1222. et supra Quartagium, Quarta 6. Quartonus 3. Quartus et Carto 1. Qua in postrema voce non satis considerate suppositum est, hanc Cartonis exactionem semper coactam fuisse et iniquam. Verum quidem est, a dominis feudalibus aliquando, praeter jus et aequum, extortum fuisse Cartonem, at saepius illum exigebant, quod ea conditione vineas aut agros tenentibus concederent, ut quartam redderent partem fructuum in iis nascentium. Hujus quippe praestationis aut exactionis ea origo est, ut videtur, mos ille antiquus, quo domini feudales silvas et alia loca inculta tenentibus excolenda concedebant ea conditione, ut ex iis excultis quartam fructuum partem perciperent: quocirca e locis etiam concessis nihil percipiebant, usque dum fructus inde nascerentur. Id suadent Antiquae Recogn. Revell. Vienn. in saepe laudato Regesto Probus fol. 57: Humbertus Bufavenz est homo ligius Comitis... et tenet medietatem hayarum ad Quartonem, sed nondum essertantur. Fol. 58: Petrus de Vienna... tenet medietatem hayarum ad Quartonem, sed nondum essertantur. Id est nondum sunt excultae, ut suum Quartonem, de quo conventum est, inde percipere queat dominus Comes. Vide Complantare.

Vinearum non ita proprius fuit Quarto, quin etiam aliquando perceptus sit ex agris arabilibus. Antiq. Recogn. Albaeripae in eodem Regesto Probus fol. 67: Biancus Garners, Petrus et Bonardus Parerii... tenent 111. sestar. terrae sub Claunas, et debent inde V. solidos census et Quartonem in duabus partibus dictae terrae, qui potest valere communibus annis VII. mayteriatas siliginis per annum.