Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTO

QUARTO,⁸ Quarta pars decimarum vel reddituum Ecclesiae. Charta Guillelmi Biterr. Episc. qua Monasterio Gellonensi confirmat Ecclesiam S. Vincentii de Popiano ann. 1152. inter Instrum. novae Gall. Christ. tom. 6. col. 138: Concedimus Ecclesiae S. Guillelmi, salva obedientia et reverentia Ecclesiae Biterrensis, et omni jure consuetudinario, quod in aliis Ecclesiis nostri episcopatus nostri antecessores habuisse videntur. Bulla Adriani IV. PP. circiter ann. 1156. pro Priori Cassianensi, ibidem: Cum autem inter te et venerabilem fratrem nostrum Guillelmum Biterrensem Episcopum de quadam Ecclesia controversia verteretur, et ipsa in Ecclesiis tuis per suam dioecesim constitutis Quartones de jure sibi peteret episcopali conferri... talis inter vos compositio facta est utriusque partis assensu firmata, etc. Et col. 139: De Quartis vero portionibus, quas in iisdem Ecclesiis (Episcopus,) duo modii frumenti ad Bitterrensem mensuram singulis annis a Cassianensi Ecclesia ei ejusque successoribus sine contrarietate aliqua persolventur. Vide Quartae Ecclesiarum in Quarta 6.

Charta Raym. episc. Uzetic. ann. 1164. in Hist. MS. monast. S. Andr. Avenion. fol. 32. v°: Trado per escambios sive per commutationem ecclesiam S. Privati de Pusillac,... retentis mihi et successoribus meis pro Quartone, viginti octo sextariis annonae, et duodecim solidis pro synodo et Quartone, nihil amplius occasione Quartonis exacturus in iisdem ecclesiis. Vide supra Quartesima.