Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTO

QUARTO,⁹ f. pro Quarro, Ductor carri, Gall. Charretier, quibusdam GalloFlandris Charron. Testamentum Bernardi Comitis Armaniaci ann. 1302. tom. 1. Ampliss. Coll. Marten. col. 1409: Item, legamus militibus, scutiferis, clericis, solmentariis et Quartonibus hospitii nostri, qui in isto viagio nobiscum sunt, pro servitio nostro laborant.... duo millia libras Tur. dividendas inter praedictos milites, domicellos, clericos, solmentarios, Quartones, etc.