Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTUM

QUARTUM, Quarta pars, etc. Vide mox Quartus 2. et infra Quintum 2.

Compelli per Quartum, id est fortasse, sub poena amissionis quartae partis bonorum. Pactum inter Hugon. de Chabanis et Hugon. de Ussello ann. 1395. inter Probat. domus de Chaban. pag. 73: Praemissa omnia et singula.... observanda voluerunt dictae partes,...... prout quilibet ipsorum tangit, se et suos haeredes et successores quoscumque compelli per Quartum et litteras regias domini nostri regis Francorum. Nisi legendum sit per Quartam, id est Chartam. Vide Quarta 9.