Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTUS

QUARTUS, Quadrans, nisi me fallo, seu moneta minutior. Statuta Montisregalis pag. 23: Item statuerunt, quod pro quocunque aresto seu gagio aut praecepto fiendo de caetero per familiares curiae suae... habeant Quartos tres... sed si irent ad pignorandum, gagiandum seu arestandum pro pluribus, eo casu solum habeant, et habere possint et debeant Quartos duos pro quolibet pignore, aresto seu praecepto. Vide Quartarolus 1.

Charta ann. 1362. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Vienne fol. 45. r°: Item quod garda dictae monetae debeat habere et capere, pro quibuslibet decem marchis auri operatis, unum quartum unius floreni, et ponere in pissida vel bustia, et sic secundum magis et minus; et dictos Quartos servare usque ad recognitionem vel exagium.