Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUARTUS

QUARTUS,² Historia Abbatiae Condomensis pag. 465: Tributum quoque quod reddit Ecclesia, tale est: duo Quarti reddunt unusquisque nummos 12. panes 8. annonae concas 4. vini sextarios 2. convivium semel in anno domino suo cum 8. hominibus. Tertius vero Quartus similiter excepto prandio: nam quartus libere reddit B. Petro culturam unam in villa S. Medardi: casalem unum in isto burgo pignore datum pro 100. solid. Ubi Quartus videtur esse modus agri, ut et in Tabulario Absiensi, ubi habetur: Dedi .... quicquid habebam in proprio, medietatem scilicet unius Quarti in duabus partibus terrae Villae-novae. Vide, Quartarium, Quarteria 1., Quarterium 3. et Quarterius 1.

Nescio an huc pertineat, quod habet Tabularium Ecclesiae Cadurcensis: Exit autem de manso illo unum prandium in Natali Domini, et 1. aries in Pascha et medietas de Quarto, et aliud servitium, quale volueris. Fecerunt hanc pactionem, ut sic Vicarius, qui aliam medietatem Quarti possidebat, etc... si aliquid injuste abstuli de honore S. Stephani de Quarto absolvo, etc. Ibidem: Una bordaria in valle Sivrano, de qua exeunt per annum 16. denarii, et Quartam partem omnium quartanarum rerum.

Ex hoc postremo loco colligimus, Quartum nihil aliud esse, saltem in Tabulario Ecclesiae Cadurcensis, quam Quartonem seu quartam partem fructuum, quam domini percipiebant e terris, ac potissimum ex vineis, quas tenentibus ea conditione colendas concedebant, ut quartam fructuum partem inde redderent. Hanc notionem firmant, Fundatio Prioratus Barbezilli inter Instrum. tom. 2. Gall. Christ. col. 270: In hac terra mainaverunt monachi rusticos, qui reddunt eis Quartum terrae et oblias. Charta ann. 1153. in Probat. novae Histor. Occitan. tom. 2. col. 548: In medietate Quarti et decimarum, quam habemus in hoc manso, damus eidem Hospitali tertiam partem. Charta ann. 1251: Damus omnipotenti Deo et S. Mariae matri ejus in toti Capitulo S. Nazarii Carcassonae... censum annualem, tres solidos Hugonenses, Quartos, agrerios, tascas, medios, quartos, tertiarios, census, usaticos, etc. Pactum inter Jacobum Aragon. Regem Montisque Pessulani Dominum et Berengarium Magalonae Episc. ann. 1272: Est etiam sciendum quod de supra dictis ab utraque parte excipiuntur usatica, laudimia, concilia, Quarti, quinti, sexeni, septeni, octavi, feuda, fenalia, albergae, boyramia et alia servitia, seu jura, quae ad jurisdictionem aliquam, seu merum vel mixtum imperium non pertinent. Chartularium Camalariense: Ad Verenas est unus masus, qui reddit meyssos, Quartum et recetum. Rotulus saeculi XII. de Prioratu S. Pauli de Tartas ex Archivo Monasterii de Casa Dei: Dono... duos mansos, quos habebam in villa... et Quartum terrae et duos receptos cum tribus militibus. Hoc est, ut interpretor, Quartam partem fructuum, quam ex terra percipiebam. Testamentum ann. 1102. Marcae Hispan. col. 1225: Item dimitto ad supradictum locum S. Mariae Corneliani omnes meos dominicos olivarios, quos habeo in supradicta villa, et ipsos Quartos de ipsis olivariis ejusdem villae ad luminaria omni tempore. Hinc

Ad Quartum Excolere. Charta Abbatis Moissiac. ann. 1212. in Regesto Carcassonensi: Non habebit illam vicesimam in illis, quae excoluntur ad Quartum vel quintum. Id est cujus colonus, quartam vel quintam partem fructuum domino praestat.

Quartus, pro Quater. Recogn. Albaeripae in Regesto Probus fol. 67: Debet habere de Comite ille, qui solvit ea, Quartus cibum suum. Infra: Debet habere cibum suum Quater, quando ea reddit.

Quartus Scholae, Qui, ut est in Ordine Romano, semper nuntiabat Pontifici de cantoribus, adstans ante faciem Pontificis, et nutum ejus ad psallendum expectans. Idem alio loco Archiparaphonista nnncupatur, quod Paraphonistis, seu Cantoribus praeesset.