Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUINTA

QUINTA, Quintum milliare, Bannileuca, Gall. Quinte. Occurrunt crebro in Chartis Pictavensis Comitatus apud Beslium in Comitib. Pictav. haec verba: Situs in pago Pictavo, infra Quintam ipsius civitatis, in loco qui dicitur, etc. pag. 223. 225. 361. 384. Quintum milliare appellatur pag. 361: Dux concessit Ecclesiam in honorem S. Petri, fundatam infra Quintum milliare ab urbe Pictava. Quinta leuca, in Charta Ludovici VII. Regis Franc. ann. 1180: Ob remedium animae nostrae et antecessorum nostrorum, et filii nostri Philippi Regis, omnes servos nostros et ancillas, quos Homines de corpore appellamus, quincunque sint Aurelianis, et in suburbiis, vicis, villulis ejus infra Quintam leucam existentibus..... ab omni servitutis jugo absolvimus. Les Quintes d'Angers, in Jure municipali Andium art. 35: Quintes du Mans, etc. de quibus Charta Joannis Regis Angliae apud Gul. Prynneum in Libertatib. Ecclesiae Anglic. tom. 3. pag. 35: Civitatem Cenomanensem possideat....... cum tota Quinta libere et pacifice. Quinta civitatis Engolismensium in Tabul. S. Eparchii fol. 48. et alibi non semel. Vide Vitam Aldrici Episcopi Cenom. pag. 86. Acta Episcopor. Cenoman. pag. 110. 306*. 311.

Quinta Andegaviae rursum memoratur in Litteris Caroli Comitis Andegav. ann. 1253. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 633. Verum neque haec Quinta, neque Cenomanensis, si Menagio credimus in Etymologiis Gallicanis, ita vocantur, quod quinque milliaribus circa civitatem constarent, sed quod quinque vicos complecterentur, qui jurisdictionis erant Praepositi civitatis, quemadmodum Septena Bituricensis ita dicebatur, ejusdem Menagii sententia, quod esset septem vicorum. Hanc sententiam ut probet, hunc ex Assisiis Andegavensibus Consuetudini Andegav. praemissis locum adducit: La Ville et Quintes d'Angers, le dernier Samedi: lesquelles Quintes sont cinq; Brain, la Haye-Joustain, la Membrole, S. George et la Ville. Vide Choppinum in Consuet. Andegav. art. 35. et de Lauriere in Glossario Juris Gallici.