Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUINTA

QUINTA,² Fructuum domino reddendorum a tenente pars quinta. Chronicon Farfense apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 542: Et pro solidis XII. concessit in Bacciano res ad Quintam reddendam et ibidem modios II. Haud ignota fuit antiquis haec obligationis species. Appianus de Bello civ. lib. 1. pag. 353: Sub vectigali annuorum fructuum, decimae partis ex satis, Quintae vero ex plantatis. Agri enim vectigales multas habent constitutiones. In quibusdam provinciis fructus partem constitutam praestant, alii Quintas, alii septimas. Vide Burman. Dissertat. de Vectigal. cap. 2. supra Complantare, Quarto 7. et infra, Quintum. Hispanis Quinta idem est quod nostris Ferme, metairie, Praedium rusticum.