Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUINTUM

QUINTUM Folium, Quintus annus adolescentis silvae. Regestum Olim ad ann. 1300: Pronunciatum fuit per curiae nostrae judicium, ipsos homines dictarum villarum intentionem suam sufficienter probasse, et jus ipsis hominibus habitantibus in dictis villis competere pasturandi in dictis nemoribus bestias suas, videlicet vaccas ad Quintum folium, equos post dictos duos annos completos, et communiter bestias suas omnes dicto tempore nivis, et omni anno praedictis Passionis et Resurrectionis diebus; dum tamen non pasturent dictis tempore nivis et diebus ante Quintum folium, equis praedictis duntaxat exceptis.