Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUINTUM

QUINTUM, Quintus, Tributi species apud Aragonenses, Majoricenses, et Occitanos. Libertates Regni Majoric. per Jacobum Reg. Aragon. ann. 1248. MSS: Pro Quinto,... lectus, arca, non pignorabuntur, neque vestes, neque arma personae suae. Si querimonia facta fuerit de possessione, vel re immobili, non dabitis caloniam (calumniam) neque Quintum. Infra: Succumbente actore vel reo decima pro calonia persolvatur, et non Quintum,... ita videlicet quod reus solvat decimam de eo, in quo condemnatus fuerit dare vel solvere actori per sententiam vel compositione,... de immobili vero Quintum vel decima pro calonia non solvatur. Statuentes, quod de caetero, loco Quinti, quod pro calonia praestabatur de placitis, quae in curia civitatis et insulae Majoric. agitabantur; de placitis futuris vice Quinti decima persolvatur ab actore et reo, ut est superius ordinatum. Vide Monetaticum. Charta Raimundi Comitis Tolosani ann. 1236. ex Regesto Tolosano pag. 51. 88: Annuales census, oblias, cum pertinentibus donationibus, quartos, Quintos, et agrarios, et decimas, thascas, et primitias, etc. In alia ann. 1243: Terras cultas et incultas, nemora, barras, prata et pascua, census, usus, quartos et Quintos, decimas et agrarios, oblias et donationes totas, quaestas, toltas, et adempriva, albergas, successiones, escaducas, etc.

Dubium est an in hisce duabus Chartis posterioribus aliud sonet vox Quintus, quam fructuum partem quintam ex agris vineisve domino reddendam a tenentibus, quod ea olim saepe fuerit colonorum conditio, ut certam e fructibus terrarum et vinearum, quas excolebant, partem reddere tenerentur, ut alibi jam dictum est. Id certe significat vox Quintum in Charta Guigonis Comitis Forensis, pro fundatione Ecclesiae Montis-Brisonis ann. 1223. inter Instrum. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 28: Donavimus etiam nihilominus ipsis decimam de ververes d'Escotay et Quintum, quod ibidem cum decima mixtum habebamus. Vide Quarto 7. Quartus 2. et Quartagium.