Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUINTUM

QUINTUM,² Quinta, et Quartum, Quarta pars emolumentorum et commodorum Ecclesiarum ad Advocatos pertinens. Chronicon Mosomense pag. 660: Et quia Ecclesia semper pro justo Advocato contra malignantes opus habet, nullum fideliorem firmioremque aestimans, eundem fratrem suum, omnemque suum successorem absque aliquo pacto dationis, et acceptionis, vel consuetudinis, nec in quarto, nec in Quinto, vel ipsi vel his, quibus ipse committeret,..... Advocatum constituit.