Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUINTUM

QUINTUM,³ et Retroquintum, Practicis nostris Quint et requint, Quinta pars pretii possessionis venditae, cum altera quinta parte illius primae quintae partis, domino solvenda: v. g. pro agro centum libris vendito, domino solvuntur pro, Quinto 20. librae, et pro, retroquinto 4. pro utroque simul 24. Scheda ann. 1389. tom. 4. Histor. Harcur. pag. 1712: Recipit et reddidit eidem et domino Jacobo de Haricuria Militi pro Quinto et retroquinto denariorum proprietatis castri et terrae de Mentenayo per eum acquisitum titulo emptionis a domina Johanna de Pontivo, domina de Mentenayo, precio 500. francorum, de quo dicta domina debet solvere medietatem Quinti denarii ascendentis ad 60. francos, et dictus miles debet residuum ascendens ad 95. francos, pro toto 175. francos. Qui numeri non cohaerent cum nostra, quae vulgaris est, Quinti et retroquinti definitione; hincque vereor ne mendum in illis subsit. Vide Quintellum et, Quintus denarius.

Charta ann. 1320. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 29. col. 1: Item quintus denarius appellatur illud Quintum, vel etiam ille quintus denarius, quod vel quem dominus rex, tam ratione laudimii, taschae vel alia de causa, consuevit vel debet percipere in feudis, retrofeudis, aut terris quae ab eo tenentur, secundum consuetudines diversas diversorum locorum senescalliae.