Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RANCOR

RANCOR, Simultas, odium, ira, Italis Rancore, Gall. alias Rancoeur, hodie Rancune. Tabularium Metropolis Turon.: Conceperat adversus eum Rancorem propter inobedientiam. Vita S. Hidulphi in Historia Mediani Monast. pag. 103: Absque pusillanimitate, amaritudine vel Rancore. Occurrit in formulari Anglican. Thomae Madox pag. 383. apud Murator. tom. 10. col. 696. tom. 12. col. 478. 1122. etc. Pro odio post male sartam gratiam remanente sumit S. Hieronymus Ep. 66. ad Rufinum: Conscientiae nostrae testis est Dominus, post reconciliatas amicitias nullum intercessisse Rancorem. Idem Ep. 13. num. 1: Veteri Rancore deposito. Ita per metaphoram ex Rancore, qui proprie est putor ex vetustate et corruptione, ut apud Palladium lib. 1. cap. 20.

Capit. Caroli C. ann. 843. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 599: Omnes se invicem monuerunt, ut cuncti universum animi Rancorem, pro quocumque conceptum negotio, a corde propellerent. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Verdacht, col. 1840. Pro Molestia, dolor, apud Anastas. in vita Leonis IV. PP. ibid. pag. 325: Isdem amabilis pontifex magnam pro Romanis omnibus coepit habere angustiam: et quo modo vel ordine ab eorum cordibus tantum potuisset Rancorem sive timorem auferre, anxius cogitare. Vita B. Petri episc. Anagn. tom. 1. Aug. pag. 240. col. 1: Recuperavit clericus officium artuum confractorum; sed quoad vixit, dolorum ipsorum quantalibet sentiebat vestigia, ut forte compungeretur attentius, Rancore pristino minime sublato. Rancor, priori notione, a nostris redditus Rancoeur et Rancuer. Froissart. vol. 3. cap. 98: Tenoient ceux des frontieres de Guerles Rancoeur et maltalent couvert aux Brabançons. Lit. remiss. ann. 1364. in Reg. 96. Chartoph. reg. ch. 323: Le suppliant et feu Guillaume, dit le Flamment, buvoient à un escot,... sans nulle Rancuer ou mauvaise excogitation. Hinc Rancureuses et haineuses paroles, Verba quae rancorem seu odium et iram spirant et fovent, in aliis Lit. ann. 1390. et Reg. 138.

Rancorare, Rancorem seu odium in aliquem habere, Italis Rancorare vel Rancurare. Charta ann. 1060. Marcae Hispan. col. 1121: Et si fuerit ullus homo vel femina, qui tollant ei aut tulerint praedicta omnia, aut aliquid de praedictis omnibus, praedictus Artallus tantum adjuvet ei ad Rancorare et ad guerreiare per fidem sine engan usquequo recuperatum habeat praedicta Lucia hoc totum quod perditum habuerit.

Rancordia, Rancor, ira: unde Rancordiosus, rancordia plenus. Ugutio et Joan. de Janua: ex Italico Rancore, vel Gallico Rancoeur.

Rancorosus, Eidem de Janua, Rancore plenus; Rancors, irascens vel iratus; unde Rancorditer, irascibiliter.