Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RATUS

RATUS, Rattus, Mus major, vulgo Rat, apud Silvestrum Giraldum in Topogr. Hibern. dist. 2. cap. 32. Idem in Itinerario Cambriae lib. 2. cap. 2: Murium majorum, qui vulgariter Rati dicuntur. Willelmus Andrensis in Chronico: Cum... tam noctuas, quam Rattos sibi infestos animositate juvenili circumquaque fugaret, etc. Vita S. Lanfranci num. 8. tom. 5. Maii pag. 835: Mures et Rati valde sunt nobis infesti, et idcirco nunc affero catum. Vide Vossium lib. 1. de Vitiis sermonis cap. 28. De vocis etymo vide quae commentantur Cobarruvias, Ferrarius, et alii.

Raturus, in Gloss. AElfrici, Raet, id est Mus.

Rato, Eadem notione. Henric. de Knyhgton. ann. 1381: Tanta agilitate ascenderunt, ac si essent Ratones, vel spiritu aliquo vecti. Elmham. in Vita Henrici V. Regis Angl. cap. 68: Tandem murum Ratonumque carnes exoticas, magno comparatas precio, rapida ventris voracitas in suam sallosam abyssum devorat et receptat.